DANAUS

DANAUS
DANAUS
Aegypti frater, Argivorum Rex IX. Danaidum pater, qui Sthenelo Rege, vel huius fil. Gelanore, expulso, Argos tenuit, ibiqueve quinquaginta annos regnavit. Ab eo Graeci qui Pelasgi prius Danai dicti, literas Graecas reperisse dicitur. Euseb. in Chron. Apollod. Bibl. l. 11. Plin. l. 7. c. 56. Eust. in Hom. Dionys. Alex. Geogr. Hygin. Mythol f. 168. 177. Marm. Arundel., etc. Aegyptium et quidem hemnitam fuisse, urbe Chemm in Thebaide sitâ oriundum, Herodot. refert l. 2. c. 91. ac tertiam, post Cecropem nempe et Cadmum patruelem suum, Aegyptiorum Coloniam in Graeciam deduxisse, Marshamus docet; qui Danai adventus celebris est Graecorum epocha: contigit autem is, A. 72. post Cecropem; A. 4. Erichthonii Atheniensium Regis Navis, quâ vectus est, prima Apollod. l. 2. (eo quod ante illum ratibus navigaretur, Plin. l. 7. c. 56.) in marmore praef. πεντηκόντορος dicitur, a numero filiarum eius. Cum vero Athenas pervenisset, omine tauri a lupo superati, Gelanore cedente, regnum obtinuit, in cuius rei memoriam Apollinis λυκίου templum, cum statua, erectum, et lupi protome imposterum in nummis Argivorum sculpta est. Uti porro Cecrops Cecropiam, Cadmus Cadmeam, sic Danaus Argivorum ἀκρόπολιν (arcis nomen) condidisse perhibetur. Filiae vero eius, inter quas Amymone, B... Helice et Archedice, memorantur in marmore (ubi lectae a coeteris filiabus in Lindo facrificasse dicuntur) ob puteorum inventionem templa summosque honores adeptae sunt: eaedem initiationem Cereris, quam Θεσμοφόρια Graeci vocant, ex Aegypto attulêrunt: maritos suosoccidêrunt, Lynceo excepto, cuius priori uxor Hypermnestra a patre accusata et absoluta templum. Α᾿ρτέμιδος Πειθοῦς, Dianae Suadae, et Α῎φροδιτην Νικηφόρον, Venerem Victricem, dedicavit; ipsa apud Argos sacerdotio Iunonis functa etc. vide hanc in rem plura apud Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. IX. et supra voce Belides. ei successit Lynceus gener, quem vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Danaus — Danaus …   Wikipédia en Français

  • Danaus — n. the type genus of the Danaidae, including the monarch butterfly, {Danaus plexippus}. Syn: genus {Danaus}. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Danaus — steht für: Danaos, einen König der griechischen Mythologie Danaus gilippus, ein Schmetterling aus der Familie der Edelfalter Danaus (Gattung), eine Schmetterlingsgattung Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unter …   Deutsch Wikipedia

  • Danäus — (Daneau) Lambert, geb. 1530 in Beaugenei an der Loire, studirte in Orleans die Rechtswissenschaften, trat später zur Reformirten Kirche über u. wurde Geistlicher. Er ging wegen Religionsverfolgungen in Frankreich 1560 nach Genf, studirte daselbst …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Danăus — Danăus, Schmetterling, so v.w. Danaide …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Danaus — Danaus, myth., Landesgott von Argos, Stammvater der Danaer, d.h. der ältesten Landesbewohner, von den späteren Mythendeutern mit Aegypten in Verbindung gebracht; seine 50 Töchter, die Danaiden, ermordeten ihre 50 Männer in der Hochzeitnacht u.… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Danaus — [dan′ā əs] n. see DANAIDES …   English World dictionary

  • Danaus — Danaus …   Wikipédia en Français

  • Danaus — For the butterfly genus, see Danaus (genus) For the former cruise ship Danaos, see CS Salamis Glory In Greek mythology Danaus, or Danaos (Ancient Greek: Δαναός), was the twin brother of Aegyptus and son of Achiroe and Belus, a mythical king of… …   Wikipedia

  • Danaus — /dan ay euhs/, n. Class. Myth. a ruler of Argos who ordered his 50 daughters to kill their husbands on their wedding night. Cf. Danaides. * * * ▪ Greek mythology       in Greek legend, son of Belus, king of Egypt, and twin brother of Aegyptus.… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”